1 Corinthians 9

Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii. . etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienae a salute, quae et ministrabant ei; sic et apostoli. . Verbum operandi, honestius quam accipiendi. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: CHRYS. Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolae, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terrae, neque brutorum animantium, sed ratione praeditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus daemones armatur. Lac gregis dicitur quidquid a plebe praepositis datur. etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex haec non dicit? Curae quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat. . Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quaestus et lucri temporalis potius praedicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis aeternae, habeaturque Evangelium venale. Redit rursus ad illud quod incoeperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat. . Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiae. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Quam habeo apud Deum infirmis compatiens. etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, quia tunc esset pro necessitate, quia id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. hujus vitae sustentandae. Quia unde vivam non habeo. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat praeter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohaeredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur. . Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; subaudi hominum, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, HIER. Non vere Judaeus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si aegrotaret. etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judaei. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Israel posuit rex Assyriorum vel Persarum ad incolenda loca Samariae. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit. . etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostrae, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Est praemium cursus. etc. De rebus non laudandis trahuntur multae similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex taedio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra. In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit. Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.
Copyright information for VulgGlossa